Latin
4.91 to 4.93
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 4.91-93
Unproofread scanNot analysed yet
Qvomodo vero eo insaniae provehi potuerit, ut Praetorem (Boigt) tunc agens Calvvensem a Consistorio Wurtenbergico et ipso Duce per Consiliarios iterum iterumqve admonitus, ne qvidem a propugnando et promovendo publice Huberiano dogmate voluerit abstinere, adeoqve officium suum, et terras patrias maluerit deserere, qvam de Hubero saltim tacere, Dominus noverit. Illud obiter observo, huic Casparo Hirschio tunc Focklaburgi in Austria haerenti Apologiam dicti Rom. IIX, 29 a Samuele Hubero A. 1598 fuisse inscriptam, et qvidem ceu …oder Streit=Genossen. Obstinationis scilicet Spiritus, qvi. Huberum agitabat, videtur eos omnes occupasse, qvos nactus est asseclas. Aliqvi tamen rectiora edocti, e. g. Eusebius Stetlerus, Ludimoderator Tubingensis, et alii, mentem et sententiam mutarunt promtissimi, Qvod si aliqvando Epistolae illae, qvas in scriniis servo, lucem viderint publicam, plenior non modo, sed etiam verior Huberianismi Historia, qvam qvae ab Arnoldo fuit conscripta, inde texi poterit. Qvia autem persvadeor, non ingratum fore lectori pio, si aliqvae Huberi Epistolas e penu mea proferam, eas lubens communicabo. Priores qvidem testantur, qvanti Huberus B. Polycarpum fecerit, ab hoc etiam et ejus propinqvis per beneficia ille ad amorem reciprocum sit invitatus, posteriores vero testes esse poterunt Huberum omnem movisse lapidem, ut sibi assentientes inveniret. Seqventur autem epistolae ordine temporis, qvo eas Huberus composuit. Prim, qvae inter meas reperitur, sic habet: