Latin
56.10 to 56.12
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 56.10-12
Unproofread scanNot analysed yet
Porro praemium admirandae et spontaneae hujus exinanitionis hoc est, qvod ea propter Deus in summam extulit sublimitatem et donavit ei nomen etc. sicuti haec gloria et majestas prolixe a Paulo describitur. Ab hac glorificatione licet …(sicuti nec ab exinanitione) non penitus excludatur, tamen potissimum et maxime proprie ea ad humanitatem refertur. Id qvod verbum …id est, gratis donavit, diserte indicat. Divinitati enim nihil gratis donatur. Donata autem dicitur haec gloria Christo post exinanitionem: non qvod Christus ea antea prorsus caruerit. (Siqvidem secundum divinam naturam ab aeterno, secundum humanam a tempore unionis personalis habuit) sed qvod tunc in plenam gloriae hujus usurpationem ingressus sit: ita ut virtus, potentia et gloria Deitatis, qvae tota plenitudine personaliter in assumta natura ab initio unionis habitavit, nunc non amplius, sicut in exinanitione, se contineat, retrahat et qvasiluceat, sed in assumta, cum assumta et per assumtam humanam naturam plene, manifeste et gloriose se exserat. Haec est brevis et simplex hujus loci Paulini explicatio, prout Ego eum accipiendum esse existimo. Ex qva manifestum est Primo. Non adeo inconsiderate nec inepte D. Jacobum in Colloqvio Mompelgartensi haec verba protulisse: Neutra interpretatio alteram tollit, sed ratione divinitatis se invicem ita conseqvitur et confirmat. Neqve enim video, qvid obstet, qvo minus una cum altera, ut a me factum est, conjungi possit. Imo qvo penitius textum inspicio totumqve complexum orationis intueor, eo magis statuo, minus solide ab illis locum Paulinum tractari, qvi alterutram saltem interpretationem retinent. Deinde, non proprie hunc controversiae statum poni, utrum ea, qvae D. Paulus de forma Dei dixit, ad divinam an ad humanam naturam sit referenda, sed an per formam Dei simpliciter essentia et natura Dei, qvae solius est divinitatis propria, an simul etiam gestus, actiones et opera Deo propria, seu ut Lutherus in Germanico idiomate loqvitur, daß sich einer stellet als ein GOtt und auch also geberdet/ oder sich der Gottheit annimmet und unterwindet/ qvae omnia in unione personali et propter eam etiam assumta natura communia habet cum …,per eam phrasin sit intelligenda. Primum sensum Ego non reprehendo, nec unqvam abjiciendum duxi, et ea ratione non tantum duo illa argumenta a T. G. adducta non contra me pugnare assero: sed insuper magnopere eam sententiam hoc confirmari puto.