# Sylloge Epistolarum 59.10-12

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 59.10 to 59.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.10

Qvemadmodum autem vicissim olim artium contemptum barbaries tum in scholis tum in Ecclesiis secuta est: ita similis fortuna metuenda esset, si artes contemptim abjiceremus. Nunquam igitur tibi persvaderi patiaris, frater charissime, me usque adeo esse vesanum et stupidum, qvi ista non intelligam, neque usque adeo impium adversus posteritatem, ut ista intelligens nihilominus barbariem quandam introducere velim. Sunt (proh dolor) alii magno numero, qvi artes spernunt, quos ut ego meo suffragio adjuvem opus non est. Qvin imo ut hactenus ita perpetuo omnes verae pietatis stu diosos graviter adhortor et moneo, ut propter gravissimas causas artium studia sibi habeant commendatissima. Contra Mathematum studia sobrie usurpata nihil moveo, et non vitupero neque damno. Novi enim astra a Deo ipso esse creata, ut sint in signa, tempora, dies et annos. Quorum cognitio non tantum ingenuum hominem recreat, verum et pias in fidelium animis excitat cogitationes, quae ipsius Dei cognitionem mirifice illustrant. Si enim mirabilem et perennem motum contemplemur, de immensa creatoris potentia admonemur. Si decoram et sibi per omnia convenientem dispositionem expendamus, illius sapientiam admirabimur. Si firmum et sibi per omnia constantem ordinem videamus, ejus veritas in oculos incurret. Si usum, de ejusdem erga nos bonitate cogitamus. Quae cum ita se habere certum sit, cur illa studia in universum damnarem? At Astrologorum quorundam et Genethliacorum vanitatem improbo et rejicio, qui mores et fata hominum, civitatum et regionum astris subjiciunt, et de futuris rebus ex eorundem positu vaticinari conantur. Qvorum quanta sit impudentia et impietas qvis non videt? Astris enim tribuunt id, quod solius Dei est, et a divinae providentiae consideratione mentes abducunt, dum omnia ex siderum motu et positu provenire statuunt, suis qvoqve praesagiis homines seducunt, ut in rebus secundis minus fervidi sint in precibus et pietatis studio: in adversis non Dei manum peccata punientis agnoscunt, sed necessario sibi illa ex astris accidere arbitrantur. Et tandem novum gentilismum in Christi Ecclesias introducunt. Et id quod olim gentes Diis suis Saturno, Jovi, Marti, Mercurio, Veneri etc. ad scripserunt: id hi suis planetis erraticis et stellis fixis attribuunt, dum inspecta nativitatis hora de fortuna et infortuniis, imo de animi criminibus et vitlis audacissime vaticinantur. Num vero hanc impietatem, sicubi praet extus occasionem praebet, intactam praeterire, neque studiosam juventutem ab illa vanitate ad verum Astronomiae usum revocare deberem? Non profecto, nisi et canis mutus et malae fidei servus esse velim. Ideoque constanter cum D. Aug. lib. 2. de doct. Christ. cap. 23. assevero: Omnes hujusmodi artes vel nugatoriae vel noxiae superstitionis, ex pestifera quadam societate hominum et daemonum, quasi pacta infidelis et dolosae amicitae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda homini Christiano.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
