# Sylloge Epistolarum 59.13-15

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 59.13 to 59.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.13

Qvam ob causam etiam Christiani Imperatores istam impietatem publicis legibus coercere, et constitutis poenis homines ab ea absterrere voluerunt. Sicuti videre licet in Cod. just. lib. 9. Tit. 19. de maleficis et mathematicis. Porro ut quoque de Aristotelis Philosophorum principis scriptis quid sentiam, scribam, tantum abest, ut illa ex scholis releganda esse statuam, ut nunquam dissimulaverim, me mirari, qui fiat, quod in hac Schola nostra, quae cum reliquarum in Germania Academiarum quasi communis mater esse statuatur, tantum compendia Philosophiae studiosae juventuti praelegantur, Aristotelis autem libri prorsus negligantur. Ego omnino judico. D. Ph. initio Compendia Philosophiae saltem pro incipientibus scripsisse, idque non hoc consilio fecisse, ut Aristotelis libros ex manibus discentium prorsus excuteret: sed tahtum, ut eosdem ad legendum ipsum Aristotelem introduceret, et quasi viam sterneret. Jam vero dum Aristoteles ab aliis negligitur, ego insimulor, quasi ejus libros ceu inutiles rejiciam. Cum statuam ex dignitate Academiarum esse, ut in illis juniores a Compendiis ad fontes ipsos adducantur. Neque tamen inficias ire volo, me semel atque iterum quaedam durius publice dixisse, quae malevoli postea, quasi universam Philosophiam damnassem, acceperunt. Verum si bona quoque fide referrent ea, quae a me audierunt, non dubitarem, omnes pios in illa sententia acquieturos. Primo enim nonnunquam de Philosophia locutus sum non … et absolute sed … tantum et comparate ad manifestatum Dei verbum. Quid enim est universa Ethica collata ad S. Scripturam, nisi saltem particula qvaedam et qvidem minima solius Decalogi? Similiter cognitio Physices si conferatur cum cognitione salutis et vitae, qvid aliud est, nisi (ut Sapientissimus omnium mortalium Rex Salomon Eccles. I. dixit pessima qvaedam occupatio, qvam dedit Deus filiis hominum, ut occupent se in ea? Neqve enim veram felicitatem affert, qvemadmodum fides in Deum, qvae non est occupatio infructuosa, siqvis animum suum ea fatiget.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
