# Sylloge Epistolarum 59.3-4

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, 59.3 to 59.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/59.3

Ut si maxime illi, qvi Spiritu mendacii agitantur, et jam furore perciti nunqvam qviescunt, penitus in viam revocari non possunt: tamen pii et fideles prae moneantur, ne ab illis calumniatoribus praeoccupati seducanttur. Qvoad igitur doctrinam meam, qvam de Persona Christi et … meis auditoribus propono; adeo me ejus non pudet, ut si opus, coram universa Dei Ecclesia ejus rationem reddere paratus sim. Summam autem illius, qvoad ejus fieri potest, brevissimis complectar, qvam totidem fere verbis ad alios qvoqve ante haec tempora misi, qvi de mea in docendo sinceritate, licet me a juventute fere noverint, propter Sycophantarum istorum morsus, dubitare inceperant. Sic igitur sentio, credo, confiteor et doceo etc. etc. Num vero haec nova sunt, et in his Ecclesiis inaudita? Non opinor: nisi forte aliqvibus Lutherus prorsus sit incognitus. Etenim haec omnia Lutherus in Majori sua Confessione, in libro, qvod verba haec (hoc est corpus meum) adhuc stent immota; in libello de Ecclesia et Conciliis: item de ultimis verbis Davidis tam copiose et explicate tradiderit atqve Scripturae testimoniis communierit, ut mirum sit, adhuc aliqvos inveniri, qvi de ista doctrina dubitent, aut … ausint. Verum hoc deest istis hominibus, qvod a praeceptoribus aut deceptoribus potius male instituti in eam adducti sint persvasionem, tempus pejus collocari non posse, qvam si aliqvid legendis Lutheri libris impenderent. Hinc adeo factum est, ut Lutherus apud eos exulet et pene oblivioni traditus sit apud qvos docendo maxime institit, ac totam vitam fere exegit. Ego vero huic ab ipso posito fundamento firmiter insisto, atqve eidem, divino favente Numine constanter inhaerebo, eamque doctrinam etiam ivitis inferorum portis urgebo, qvoadusque dominus et vires et gratiam largitus fuerit. Et sane si Lutherus ipsis usqve adeo sordet, aut nimium rigidus fuisse videtur, cur non vel saltem D. Philippum audiunt, qvi in Epistola.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
