Latin
59.5 to 59.7
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 59.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hic qvaedam desunt. Haec cuicunque nota et perspecta sunt, ille facile omni suspicione me liberabit, meqve hoc nomine, qvasi novam et ante haec tempora in his Ecclesiis et scholis inauditam doctrinam proferrem, amice excusatum habebit. Cum certo et coram Domini oculis affirmare ausim, hoc unicum meum esse desiderium et votum, ut cupiam doctrinam Evangelii ad eam puritatem, in qva vivo Luthero fuit, reduci posse. Caeterum si jam de Philippi persona et laboribus, qvamque honorifice de illis sentiam, verba facere velim; novi omnino esse aliqvos, quibus nulla ex parte satisfacere possum. Ex suo enim ingenio me aestimantes, qvaevis me simulare atqve dissimulare judicant. Tu vero sic statuas, me ejus esse candoris, ut existimem, eorum qvae hic privatim scribo, aliqvando coram tremendo tribunali JEsu Christi jussu illius judicis ratione reddendam esse. Eamqve ob causam me nihil …et fraudulenter, sed ex sincero cordis affectu omnia scribere, certo credas. Fateor ergo libenter et agnosco gratâ mente, Dominum Philippum fuisse salutare Dei organum, qvod non solum in scholis nunqvam satis laudatam operam navavit; sed etiam in Ecclesia doctrinam coelestem pro virili una cum Luthero propagavit, eam perspicua methodo in pluribus libellis illustravit, et contra …felicissime per Dei gratiam defendit. Qvem Altissimus dubio procul eo consilio D. Luthero adjunxit, ut una cum puritate doctrinae etiam bonarum disciplinarum studium per hunc excoleretur. Hominem tamen eum fuisse, qvi et errare et alios in errorem inducere potuerit, fateri cogimur. Postqvam enim Lutherus rebus his humanis fuerat exemptus, eum aliqvid humani passum esse, non ex obscuris notum est indiciis. Non tamen propterea, (qvod absit) eum damno, neque contumeliosius de ipso loqvor vel sentio: sed ex animo ipsum amo et veneror. Et si qvae ejus sunt verenda, cum Semo et Japheto malo honeste tegere; quam cum Chamo impudenter publico ludibrio exponere. Num vero hoc est aliquid de laude et authoritate sanctorum virorum detrahere? Num vero propterea magna Ecclesiae lumina Augustinum, Hieronymum, Ambrosium, Chrysostomum vel alios ejus modi authores repudiamus, qvia eos qvaedam vel parum diserte scripsisse, vel minus constanter sensisse existimamus? At hi ipsi sese non judicarunt …,et si maxime judicassent, sese ipsi decepissent. Ita qvoque me nulla exparte peccare statuo, si salva honoroficentia, qvae Domino Philippo debetur, aliqua in ipsius scriptis improbem, si forte invenero, quod aliter senserit, qvam veritas habet, divino adjutorio ab aliis intellecta et explicata: cum D. Aug. praeceptore hoc mihi omnino licere didicerim. Epist. ad Fortun. 198.