Latin
7.4 to 7.5
Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum 7.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Qvae omnia, quo singula sint loco, invenies, Reverende Vir, cum huc veneris: et precamur Deum, ut te incolumem et sospitem, diu et nimis diu tanden desideratum adducat. Dominum Coelichium audio vocationem ad Ecclesiam Lipsicam renuisse. Superioribus diebus Senatores sex Lipsia sunt vecti Dresdam, atqve aliqvi vocati Torgam. Hoc qvid sibi velit, nondum constat; animus autem est, perendie Torgam proficisci, ut offeram librum, qvem Illustrissimo Administratori Domino nostro Clementissimo dedicavi: cujus etiam exemplar, tametsi apud nos hic accipere poteras, per occasionem tamen hanc mittere volui: atqve addidi aliud exhibendum sratri, et amico nostro sincero Dn. Paulo Chemnitio. Reverende Domine Superintendens, interim dum munuscula Tibi et Chemnitio adorno, mihi in mentem venit Amplissimo Senatui Tuo submissam voluntatem meam non ingratam fore, si eidem qvoqve libellum mitterem, fortasse nondum visum, interim vero ad cognoscendam Calvinianam voraginem non inutilem, ut opinor. Si placet itaqve et existimas non esse contra …,offeras meo nomine aut si non toti Senatui, licebit alicui offerre, cui voles. Habebam ad manum germanicum scriptum, qvoqve, qvod iisdem his diebus prodiit, hoc qvoqve eo modo offerri cupio, sicut et prius. Fortasse aliqvi munus cum sit, sive munusculum cum sit libentius legent, tuaeqve insuper id dabunt autoritati. Germanicum ab Ambergensibus a me aliqvoties est petitum, qvi integri in religione frendentibus sese opponere cupiunt Calvinianis. Haec omnia cum convenerimus, fusius: atqve jam qvidem sic obruor negotiis, ut Domino Chemnitio scribere non possim, fiet autem alias: cupio ei salutem amantissime dici. In luctu me domestico versari propter obitum uxoris meae, cui in omni aegrotationis tempore honestissima Socrus tua multa contulit beneficia, puto aliunde teaccepisse. DEUS iter tuum secundet, ut utrinqve laetitia magna nos amplectamur. Cupio salutem dici honestissimae conjugi tuae et familiae, atqve cumprimis inclyto Senatui tuo sincerisque Doctoribus. Vale in Christo JEsu. Wittenbergae Anno 1593. 2. Aprilis.