# Sylloge Epistolarum 8

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum, Epistola Huberi IV. Salutem a Christo JEsu!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/polycarp-leyser/sylloge-epistolarum/8

REverende Domine Superintendens, Studiosus hic, Tobias Martini Cygneus, mihi a M. Vito Wolfrumio communi nostro amico singula riter est commendatus, ut ei adminiculo (cum alioquin inopia impeditus felicem studiorum sacrum cursum peragere non possit) sim in prensanda aliqva paedagogia. Libenter et ex animo hoc officii praestabo: cum vero, sicut ex studiosi relatione audio, apud Virum praestantem, affinem tuum Granachium, talis vacet locus, atque hic cupiat suam illi collocare diligentiam, et se toti familiae iis, quibus oportet se approbare studiis et moribus: ut communi nobiscum commiseratione, tuam etiam non addas tantum voluntatem, sed etiam cum tuum consilium et autoritas plurimum in hac re valeat, iis quoque adjumento esse digneris. Caeterum de felici reditu tuo ex animo gaudeo et gratulor. 7. Julii 1593. Tui Studiosissimus Samuel Huberus. Sunt hae quatuor epistolae universae et singulae B. Proavo meo inscriptae, illud inprimis abunde demonstrantes, aliter de B. Polycarpo sensisse Huberum, cum errores ipsius nondum emanassent in vulgus, quam postquam Collega primarius veritatem et pacem, uti Oratio de dicto Zach. IIX, 19. Veritatem et pacem diligite, ab eo sub auspicium denuo inchoatae doctrinae publicae in Academia Wittebergensi d. 21 Maji 1593 recitata, et ibidem paulo post typis exscripta fidem facit, sincere diligens, erroribus imprudenter essusis urgente id ipsum officii ratione pie contradixerat, ne videlicet post vix sopitas in illa Schola atque Ecclesia turbas novae exorirentur. Male scilicet habuerunt incorrigibilem ac monitoribus asperum Huberum gravissimae admonitiones, per quas B. Polycarpus ad viam rectam voluit errantem reducere, licet eae non acerbitate, qua Huberus totus aestuabat, sed svavitate fuerint conditae. Quo igitur loco haberi debeant, quae Huberus B. Polycarpo citra jus et fas infensissimus adeoque intemperie affectuum actus effutivit, Arnoldus vero, cum illa lis diu quievisset, in lucem Ecclsiae non sine injuria B. Proavi denuo produxit, arbitrabuntur candidi controversiarum et rerum Theologicarum existimatores. Libertas dissentiendi et per dissensum contradicendi dogmaribus aut moribus Ecelesiae judice Arnoldo cuivis debet indulgeri, contradictiones vero Theologorum, qvae turbatoribus et novatonbus omnia per intempestivam, aut improbam reformationem deformare satagentibus, jubente sie salute Ecclesiae, cui inserviunt, et stimulante recta conscientia, objiciuntur, ipsi merae sunt impietates, improbitates, caritatis Christianae neglectus etc. Haeccine conveniunt Historico de scripta Historia a partium omore vacua prolixius glorianti? Verum ut de Hubero constet, qvanta cum sollicitudine allaboraverit, ut aliquos vel Politicos, vel Theologos sortiretur suffragantes, binae illae epistolae, qvas adhuc subjungere lubet, testabuntur.

---

Polycarp Leyser, Sylloge Epistolarum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Leyser_epistolae.xml.
