Latin
1.105 to 1.108
Pomponius Mela, Liber Primus 1.105-108
Not analysed yet
[104] Ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit, ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem semper et sui similis incitatusque decurrat. [105] Ripas eius Sauromatae et ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina. Primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent. Budini Gelonion urbem ligneam habitant. Iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant alunturque venando. [106] Tum continuis rupibus late aspera et deserta regio ad Aremphaeos usque permittitur. His iustissimi mores, nemora pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita. Sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. Vltra surgit mons Riphaeus ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum. The Miscellany Columella The Latin Library The Classics Page