# Liber Primus 1.37-42

Pomponius Mela, Liber Primus, 1.37 to 1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-primus/1.37

[37] Interiores incultius etiam secuntur vagi pecora, utque <e>a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria sua promovent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. Quamquam in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant, tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnatique sunt nusquam pauci. Ex his qui ultra deserta esse memorantur Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agrisque pestiferum. Nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus, neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur. [38] Trogodytae nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt alunturque serpentibus. [39] Apud Garamantas etiam armenta sunt eaque obliqua cervice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt. Nulli certa uxor est. Ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnoscunt. Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis incubuere, pro responsis ferunt somnia. Feminis eorum sollemne est nocte qua nubunt omnium stupro patere qui cum munere advenerint, et tum cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia insignis est. Nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari; nec vitare sciunt tela nec iacere, ideoque obvios fugiunt, neque aliorum quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur. [40] Blemyis capita absunt, vultus in pectore est. Satyris praeter effigiem nihil humani. Aegipanum quae celebratur ea forma est. Haec de Africa. [41] Asiae prima pars Aegyptus inter Catabathmon et Arabas; ab hoc litore penitus immissa donec Aethiopiam dorso contingat ad meridiem refugit. Terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorumque animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum mare permeantium maximus. [42] Hic ex desertis Africae missus nec statim navigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen late patentem insulam in Aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est. Vbi rursus coit ibi nomen hoc capit.

---

Pomponius Mela, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius1.html.
