# Liber Primus 1.57-63

Pomponius Mela, Liber Primus, 1.57 to 1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-primus/1.57

[57] In ea est [et] Tyros aliquando insula, nunc adnexa terris * * * , quod ab inpugnante quondam Alexandro iacta <sunt> opera. Vici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima. [58] Ab ea ad promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos et Botrys: ultra tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis dicitur. [59] Tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. Inde iam non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum inflexo tractu litoris accipit. Populi dites circumsident; situs efficit: quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. [60] In eo prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnesque qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus et ab eo statim Myriandros et Cilices. [61] At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re sinus Issicus dicitur. Procul inde Hammodes promunturium inter Pyramum Cydnumque fluvios iacet. Pyramus Isso propior Mallon praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit. [62] Deinde urbs est olim a Rhodiis Argivisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc Pompeiopolis tunc Soloe. Iuxta in parvo tumulo Arati poetae monimentum ideo referendum, quia - ignotum quam ob causam - iacta in id saxa dissiliunt. Non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, angusto tergore continenti adnexum. [63] Supra specus est nomine Corycius singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius. Grandi namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum clivo satis arduum ex summo statim vertice aperit. Tunc alte demissus et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus undique, et totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac pulcher, ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari duravere non satiet.

---

Pomponius Mela, Liber Primus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius1.html.
