Latin
1.64 to 1.71
Pomponius Mela, Liber Primus 1.64-71
Not analysed yet
[64] Vnus in eum descensus est angustus asper quingentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quiddam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus. Vbi ad ima perventum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus. Terret ingredientes sonitu cymbalorum divinitus et magno fragore crepitantium. [65] Deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior, ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. Ibi ingens amnis ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. Intra spatium est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum. [66] Totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat. [67] Alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque umquam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus. [68] Duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni propior. [69] In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter fluvius Eurymedon. Magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. Mare quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere finitimi. [70] Deinde alii duo validissimi Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat ita dictus. Inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido Pergaeam vocant templum. Trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis a Mopso condita finis Pamphyliae. [71] Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio, atque, ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promunturio grandem sinum claudit.