Latin
1.77 to 1.83
Pomponius Mela, Liber Primus 1.77-83
Not analysed yet
[77] Dein rursus inflexa cingit urbem Prienen et Gaesi fluminis ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura conplectitur. Ibi est Panionium sacra regio, et ob id eo nomine adpellata quod eam communiter Iones colunt. [78] Ibi a fugitivis, ut aiunt, condita -nomen famae adnuit -Phygela. Ibi Ephesus et Dianae clarissimum templum, quod Amazones Asia potitae consecrasse traduntur; ibi Caystros amnis; ibi Lebedos Clariique Apollinis fanum, quod Manto Tiresiae filia fugiens victores Thebanorum Epigonos, et Colophon, quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit. [79] At promunturium quo sinus clauditur, quia altera parte alium quem Smyrnaeum vocant efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in latius, abit in paene insulae faciem. Super angustias hinc Teos illinc Clazomenae, qua terga agunt confinio adnexae [mari] diversis frontibus diversa maria prospectant. in ipsa paene insula est Coryna. In sinu Smyrnaeo est Hermus amnis et urbs Leuca, extra Phocaea Ioniae ultima. [80] Proxima regio, ex quo ab Aeolis incoli coepit Aeolis facta, ante Mysia, et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit. Primam urbium a Myrino conditore Myrinam vocant, sequentem Pelops statuit, victo Oenomao reversus ex Graecia; Cymen nominavit pulsis qui habitaverant dux Amazonum Cyme. Supra Caicus inter Elaean decurrit et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae clarissimum antistitem. [81] Tum in promunturio est Cyna oppidum, quod praetervectos sinus excipit non parvos sed longe ac molliter flexus, retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. Is primo parvis urbibus aspersus est, quarum clarissima est Cistena. Gremio interiore campus Thebe nomine; Adrymetion, Asturam, Chrysam oppida eodem quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in altero latere Antandrum. [82] Duplex causa nominis iactatur. Alii Ascanium Aeneae filium cum ibi regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his putant conditam quos ex Andro insula vis et seditio exegerat. Hi Antandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro accipi volunt. Sequens tractus tangit Gargara et Asson Aeolorum colonias. Tum sinus alter Achaeon limen non longe ab Ilio litora incurvat, urbe bello excidioque clarissima. Hic Sigeum fuit oppidum, hic Achivorum fuit bellantium statio. Huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et Simois, fama quam natura maiora flumina.