Latin
1.8 to 1.11
Pomponius Mela, Liber Primus 1.8-11
Not analysed yet
[8] Hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pelagus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam vocamus, ab altero Europen: ad Nilum Africam, ad Tanain Europen. Vltra quicquid est, Asia est. [9] Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. Ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas pelagus inmissum est. Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit tam lata quam fuerat. Dein cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. [10] Ora eius cum alveo Nili amnis ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit; dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit; ab eo iterum obliqua ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curva, aditum Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque conplexa fit ripa qua Tanais est. [11] In ea primos hominum ab oriente accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt, Indi <et Scythae> ultima: ambo late patentes neque in hoc tantum pelagus effusi. Spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis gentibus occupant. Spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident.