# Liber Secundus 1.100-104

Pomponius Mela, Liber Secundus, 1.100 to 1.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-secundus/1.100

[100] Iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, Chryse, Caudos et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo adpellant, atque unde Carpathio mari cognomen est Carpathos. In Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Titana, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Aestria, Asine, atque ut Alexandriae ita Brundisio adiacens Pharos. Sicilia, aliquando ut ferunt continens et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est. Id angustum et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perfluit, atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum. Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis. Ipsa ingens et tribus promunturiis in diversa procurrens Graecae litterae imaginem quae Delta dicitur efficit. [101] Pachynum vocatur quod Graeciam spectat, Lilybaeum quod in Africam, Pelorias quod in Italiam vergens Scyllae adversum est. Causa nominis Pelorus gubernator ab Hannibale ibi conditus, quem idem vir profugus ex Africa, et per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat. [102] Ab eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare adtingens haec fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusas et in his mirabilem Arethusam. Fons est in quo visuntur iacta in Alpheum amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur non se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc agere alveum atque hic se rursus extollere. [103] Inter Pachynum et Lilybaeum Acragas est et Heraclea et Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida Panhormus et Himera, interius vero Leontini et Centuripinum et Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum Henna praecipuam. [104] Montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris ab Aenea conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis ignibus flagrat. De amnibus Himera referendus, quia in media admodum ortus in diversa decurrit, scindensque eam utrimque alio ore in Libycum alio in Tuscum mare devenit.

---

Pomponius Mela, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius2.html.
