# Liber Secundus 1.17-21

Pomponius Mela, Liber Secundus, 1.17 to 1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-secundus/1.17

[17] Vna gens Thraces habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. Quidam feri sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique. Id varia opinio perficit; alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non redeant non extingui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id melius esse quam vivere. Itaque lugentur apud quosdam puerperia natique deflentur, funera contra festa sunt, et veluti sacra cantu lusuque celebrantur. ne feminis quidem segnis animus est. Super mortuorum virorum corpora interfici simulque sepeliri votum eximium habent, et quia plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos magno certamine adfectant. Moribus datur estque maxime laetum, cum in hoc contenditur vincere. [18] Maerent aliae vocibus, et cum acerbissimis planctibus efferunt. At quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deferunt, paratique, ut dictitant, cum fato iacentis, si detur in manus, vel pacisci vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, manentque dominas proci. [19] Nupturae virgines non a parentibus viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae aut veneunt. Vtrum fiat ex specie et moribus causa est. Probae formosaeque in pretio sunt, ceteras qui habeant mercede quaeruntur. Vini usus quibusdam ignotus est: epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident quaedam semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore contingit. [20] In litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde <a> Milesiis deducta Callatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis promunturium, quod praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco et nisi amplior foret similis. Fuit hic Bizone, motu terrae intercidit. Est portus Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo in sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna Apollonia. [21] Recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium quod Thynian vocant exit, et incurvis contra se litoribus obtenditur, urbesque sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim. Hactenus Pontus. deinde est Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in Propontide Selymbria, Perinthos, Bytinis; amnesque qui interfluunt Erginos et Atyras. Tum Rhesso regnata quondam pars Thraciae, et Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela. Post locus quem Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene insulae sedens Lysimachia.

---

Pomponius Mela, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius2.html.
