Latin
1.45 to 1.50
Pomponius Mela, Liber Secundus 1.45-50
Not analysed yet
[45] In Argolico sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum oppidum Lerne, in Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum et specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis, in Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus. Nomen dedit urbs in litore sita, huic Cyparissos, illi Asine. [46] Messenii Pyliique terras colunt et ipsa pelago Pylos adiacet. Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam tenent in quam Chelonates et Araxos excurrunt, sed Cyllene quod Mercurium ibi natum arbitrantur insignis. Rhion deinde, maris id nomen est, anguste et velut freto latus orae sequentis incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit. [47] In eo ad septentriones spectare litora incipiunt. In his est Aegion et Aegira et Olyros et Sicyon, at in adversis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra Rhion. In Acarnania maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous. [48] In Epiro nihil Ambracio sinu nobilius est. Facit sinus qui angustis faucibus et quae minus mille passibus pateant grande pelagus admittit, faciunt urbes quae adsident: Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum regna Pyrrhique. Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his flexus est in Hadrian. [49] Hoc mare magno recessu litorum acceptum et vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. Partheni et Dasaretae prima eius tenent, sequentia Taulantii, Encheleae, Phaeaces. Dein sunt quos proprie Illyrios vocant, tum Piraei et Liburni et Histri. Vrbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium, Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in damnum ituris omen id visum est. [50] Vltra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habitata, in quantum res transeunt! Nunc Romana colonia. Amnes autem Aeas et Nar et Danuvius qui iam dictus est Hister: sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur. Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit Illyricum.