Latin
1.65 to 1.71
Pomponius Mela, Liber Secundus 1.65-71
Not analysed yet
[65] Vltra Pyrgi, Minio, Castrum novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Caecina, Pisae, Etrusca et loca et flumina; deinde Luna Ligurum et Tigulia et Genua et Sabatia et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina utraque ab Alpibus delapsa, sed Varum quia Italiam finit aliquanto notius. [66] Alpes ipsae ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem magno gradu excurrunt, deinde ubi Germaniam adtigerunt, verso impetu in orientem abeunt, diremptisque populis immanibus, usque in Thraciam penetrant. [67] Gallia Lemanno lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa, atque altero Tuscum pelagus adtingens altero oceanum, hic a Varo illic a Rheno ad Pyrenaeum usque permittitur. Pars Nostro mari adposita fuit aliquando Bracata nunc Narbonensis -est magis culta et magis consita ideoque etiam laetior. [68] Vrbium quas habet opulentissimae sunt Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avennio Cavarum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Beterrae. Sed antestat omnis Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit, nunc et nomen et decus est Martius Narbo. [69] In litoribus aliquot sunt cum aliquis nominibus loca: ceterum rarae urbes quia rari portus, et omnis plaga austro atque africo exposita est. Nicaea tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. [70] Deinde est Forum Iuli, Octavanorum colonia, tum post Athenopolim et Olbiam et Tauroin et Citharisten est Lacydon, Massiliensium portus, et in eo ipsa Massilia. Haec a Phocaeis oriunda et olim inter asperas posita, nunc ut pacatis ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam facile et tunc sedem alienam ceperit et adhuc morem suum teneat. [71] Inter eum et Rhodanum Maritima Avaticorum stagno adsidet, Fossa Mariana partem eius amnis navigabili alveo effundit. Alioqui litus ignobile est, lapideum ut vocant, in quo Herculem contra Alebiona et Dercynon, Neptuni liberos, dimicantem cum tela defecissent ab invocato Iove adiutum imbre lapidum ferunt. Credas pluvisse, adeo multi passim et late iacent.