Latin
1.78 to 1.82
Pomponius Mela, Liber Secundus 1.78-82
Not analysed yet
[78] Ipsa Hispania nisi qua Gallias tangit pelago undique incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se in Nostrum et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit ac fit ibi latissima, viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam abundans, et adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat. [79] Tribus autem est distincta nominibus, parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite Gallias altero Baeticam Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua meridiem, qua septentrionem spectat oceano. Illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nostrum. Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad septentriones, fronte ad occasum. Vrbium de mediterraneis in Tarraconensi clarissimae fuerunt Palantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta; in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi, Hispal, Corduba. [80] At si litora legas, a Cervaria proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit, dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias, tum mons Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis adpellant. inde ad Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo iuxta Iovis montem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur et Tolobin Maius. Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima. Tulcis eam modicus amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit. [81] Inde se in terras pelagus insinuat, et primum magno impetu admissum mox in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur. [82] Prior Sucronensis dicitur, maiorque ac magno satis ore pelagus accipiens, et quo magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et Sucronem non magna excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed notissimas Valentiam, et Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam. Sequens Ilicitanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. Hic iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam faciunt.