# Liber Secundus 1.83-87

Pomponius Mela, Liber Secundus, 1.83 to 1.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-secundus/1.83

[83] Verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum est. In illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesula. [84] Fit deinde angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare prominens. Is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum pervius prope quantum patet specus; [85] et sinus ultra est in eoque Carteia, ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera. Tum Mellaria et Bello et Baesippo usque ad Iunonis promunturium oram freti occupat. illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens, atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua nostra maria sunt finit Europen. [86] Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus, oratio excedat. Paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodissimum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem large ferunt. Hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata et in pollinem usque contusa pro farre est. [87] Paucae et in Ponto, Leuce Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs est Achillea cognomine. Non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata, ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade advenientium pinnas quasi tela iaculatas. Sex sunt inter Histri ostia: ex his Peuce notissima et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet, quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant.

---

Pomponius Mela, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius2.html.
