# Liber Secundus 1.88-92

Pomponius Mela, Liber Secundus, 1.88 to 1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-secundus/1.88

[88] Contra Thracium Bosphorum duae parvae parvoque distantes spatio et aliquando creditae dictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et Symplegades. In Propontide tantum Proconnesos habitatur. Extra Hellespontum earum quae Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis expositae quas quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum caeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupaverat; in Troade Lesbos et in ea quinque olim oppida Antissa, Pyrrha, Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios et Samos, in Caria Coos, in Lycia Rhodos. In illis singulae sunt isdem nominibus urbes, in Rhodo tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos. [89] Quae contra Tauri promunturium inportune navigantibus obiacent Chelidoniae nominantur. In sinum, quem maximum Asia recepit, prope media Cypros ad ortum occasumque se inmittens recto iugo inter Ciliciam Syriasque porrigitur, ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc aliquot urbes ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos. [90] Parabos in Phoenice est parva et quantum patet tota oppidum, frequens tamen, quia etiam super aliena tecta sedem ponere licet. Parva et Canopos Nili ostio quod Canopicum vocant obvia est. Menelai gubernator Canopus ibi forte moriens nomen insulae, illa ostio dedit. [91] Pharos nunc Alexandriae ponte coniungitur, olim, ut Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris cursu diei totius abducta, et si ita res fuit, videri potest consectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde et praecipue cum exundaret litori adnectens auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet. [92] In Africa contra maiorem Syrtim Euteletos, contra minoris promunturia Meninx et Cercina, contra Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et Aegatae, Romana clade memorabiles. plures Europae litoribus adpositae sunt: in Aegaeo mari prope Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos, Sciathos, Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos adversa. Pagasaeus sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur.

---

Pomponius Mela, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius2.html.
