# Liber Tertius 1.62-66

Pomponius Mela, Liber Tertius, 1.62 to 1.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-tertius/1.62

[59] Indus ex monte Propaniso exortus et alia quidem flumina admittit, sed clarissima Cophen, Acesinum, Hydaspen, conceptamque pluribus alveis undam lato spatio trahit. Hinc paene Gangen magnitudine exaequat. Post ubi saepe aliquot magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit, donec ad laevam dextramque se diducens duobus ostiis longe distantibus exeat. [60] Ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre: altera aurei soli - ita veteres tradidere - altera argentei, atque ut maxime videtur, aut ex re nomen aut ex vocabulo fabula est. Taprobane aut grandis admodum insula aut prima pars orbis alterius. Id parcius dicitur, sed quia habitatur nec quisquam circum eam isse traditur, prope verum est. [61] Contra Indi ostia illa sunt quae vocant Solis adeo inhabitabilia, ut ingressos vis circumfusi aeris exanimet confestim, et inter ipsa ostia Patalene regio, ob aestus intolerabilis alicubi cultoribus egens. <Ariane> inde ad principia Rubri maris pertinet ipsa invia atque deserta; humus cineri magis fit quam pulveri similis, ideoque per eam rara et non grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima accepimus. [62] Rubrum mare Graeci, sive quia eius coloris est sive quod ibi Erythras regnavit Erythran thalassan appellant: procellosum asperum mare, profundum et magnorum animalium magis quam cetera capax. Primo recedentis oras aequabiliter impellit, et ut non iret interius, aliquantum patens sinus erat. Sed quas ripas inflexerat bis inrumpit, duosque iterum sinus aperit: [63] Persicus vocatur dictis regionibus propior, Arabicus ulterior. Persicus qua mare accipit utrimque rectis lateribus grande ostium quasi cervice conplectitur, dein terris in omnem partem vaste et aequa portione cedentibus magno litorum orbe pelagus incingens reddit formam capitis humani. Arabici et os artius et latitudo minor est, maior aliquanto recessus et multo magis longa latera. Init penitus introrsusque, dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium adtingat, quodam fastigio minus ac minus latus, et quo magis penetrat angustior.

---

Pomponius Mela, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius3.html.
