Latin
1.67 to 1.72
Pomponius Mela, Liber Tertius 1.67-72
Not analysed yet
[64] Ab his quae diximus ad sinum Persicum, nisi ubi Chelonophagi morantur, deserta sunt. In ipso Carmanii <in>navigantium dextera positi sine veste ac fruge, sine pecore ac sedibus piscium cute se velant, carne vescuntur, praeter capita toto corpore hirsuti. Interiora Cedrosi, dehinc Persae habitant. [65] Saetis per Carmanios, supra Sandis et Corios effluunt. In parte quae pelagi ostio adversa est Babyloniorum fines Chaldaeorumque sunt, et duo clari amnes Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates. [66] Tigris ut natus est ita descendens usque in litora permeat. Euphrates immani ore aperto non exit tantum unde oritur, sed et vaste quoque decidit, nec secat continuo agros, late diffusus in stagna, diu sedentibus aquis piger et sine alveo patulus, post ubi marginem rupit vere fluvius, acceptisque ripis celer et fremens per Armenios et Cappadocas occidentem petit, ni Taurus obstet in nostra maria venturus. [67] Inde ad meridiem avertitur, et primum Syros tunc Arabas ingressus non perdurat in pelagus, verum ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus despectus emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit ut alii amnes sed deficit. [68] Alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, verum cinnami et turis aliorumque odorum maxime ferax. Maiorem Sabaei tenent partem, ostio proximam et Carmaniis contrariam Macae. Frontem quae inter ostia ostenditur silvae cautesque exasperant. Aliquot sunt in medio insulae sitae, Ogyris quod in ea Erythrae regis monimentum est magis clara quam ceterae. [69] Alterum sinum undique Arabes incingunt. Ab ea parte quae introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus, in altera ab intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et Strobilum, deinde inter promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia Berenice, tum silva quae hebenum odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referendus quod ex Nili alveo dioryge adductus.