# Liber Tertius 1.73-80

Pomponius Mela, Liber Tertius, 1.73 to 1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-tertius/1.73

[70] Extra sinum, verum in flexu tamen etiamnum Rubri maris pars bestiis infesta ideoque deserta est, partem Panchai habitant, hi quos ex facto quia serpentibus vescuntur Ophiophagos vocant. Fuere interius Pygmaei, minutum genus et quod pro satis frugibus contra grues dimicando defecit. [71] Sunt multa volucrum multa serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos admodum et veneni praesentis certo anni tempore ex limo concretarum paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere, atque in ipso introitu finium ab avibus quas ibidas appellant adverso agmine excipi pugnaque confici traditum est. [72] De volucribus praecipue referenda Phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur partuve generatur, sed ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, super exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat solviturque; [73] dein putrescentium membrorum tabe concrescens ipsa se concipit atque ex se rursus renascitur. Cum adolevit, ossa pristini corporis inclusa murra Aegyptum exportat et in urbe quam Solis adpellant flagrantibus arae bustis inferens memorando funere consecrat. Ipsum promunturium quo id mare cluditur Aceraunis saltibus invium est. [74] Aethiopes ultra sedent; Meroen habent terram, quam Nilus primo ambitu amplexus insulam facit: pars quia vitae spatium dimidio fere quam nos longius agunt Macrobii, pars quia ex Aegypto advenere dicti Automoles: pulchri forma et qui corporis viriumque veneratores <sunt> veluti optimarum alii virtutium. [75] Illis mos est cui potissimum pareant specie ac viribus legere. Apud hos plus auri quam aeris est: ideo quod minus est pretiosius censent. Aere exornantur, auro vincla sontium fabricant. [76] Est locus adparatis epulis semper refertus: quia ut libet vesci volentibus licet, Heliu trapezan adpellant, et quae passim adposita sunt adfirmant innasci subinde divinitus. [77] Est lacus quo perfusa corpora quasi uncta pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus et ad sustinenda quae incidunt aut inmittuntur infirmus, ut folia etiam proximis decisa frondibus non innatantia ferat sed pessum et penitus accipiat. Sunt et saevissimae ferae omni colore varii lycaones et quales accepimus sphinges.

---

Pomponius Mela, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius3.html.
