Latin
1.81 to 1.87
Pomponius Mela, Liber Tertius 1.81-87
Not analysed yet
[78] Sunt mirae aves cornutae tragopanes et equinis auribus pegasi. Ceterum oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. Vasta omnia vastis praecisa montibus ripae potius sunt quam litora. Inde ingens et sine cultoribus tractus. Dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus caperetne terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet: [79] verum et [si] Hanno Carthaginiensis exploratum missus a suis, cum per oceani ostium exisset magnam partem eius circumvectus, non se mari sed commeatu defecisse memoratu rettulerat, et Eudoxus quidam avorum nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret, Arabico sinu egressus per hoc pelagus, ut Nepos adfirmat, Gades usque pervectus est: [80] ideo eius orae notae sunt aliqua. Sunt autem trans ea quae deserta modo diximus muti populi et quibus pro eloquio nutus est, alii sine sono linguae, alii sine linguis, alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub naribus etiam fistula est per quam bibere avenis, et cum incessit libido vescendi, grana singula frugum passim nascentium absorbere dicuntur. Sunt quibus ante adventum Eudoxi adeo ignotus ignis fuit adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam flammas et ardentia sinu abdere donec noceret maxime libuerit. [81] Super eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum feminas esse narrant toto corpore hirsutas et sine coitu marum sua sponte fecundas, adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri ne reluctentur vix vinculis possint. [82] Hoc Hanno rettulit et quia detracta occisis coria pertulerat, fides habita est. Vltra hunc sinum mons altus, ut Graeci vocant Theon <ochema>, perpetuis ignibus flagrat. [83] Vltra montem viret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde visuntur patentes magis campi quam ut perspici possint <Aegi>panum Satyrorumque. hinc opinio causae fidem cepit, quod cum in his nihil culti sit, nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta et silentium vastius, nocte crebri ignes micant et veluti castra late iacentia ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae sonantes maius humanis.