# Liber Tertius 1.92-97

Pomponius Mela, Liber Tertius, 1.92 to 1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pomponius-mela/liber-tertius/1.92

[88] Ab eo tractu quem ferae infestant proximi sunt Himantopodes inflexi lentis cruribus, quos serpere potius quam ingredi referunt, dein Pharusii, aliquando tendente ad Hesperidas Hercule dites, nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur admodum inopes. [89] Hinc iam laetiores agri amoenique saltus citro terebintho ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad tinguendum, et ubique quod tinxere clarissimum. [90] Reliqua est ora Mauretaniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae novissimus angulus, isdem opibus sed minus dives. Ceterum solo etiam ditior et adeo est fertilis, ut frugum genera non cum serantur modo benignissime procreet, sed quaedam profundat etiam non sata. [91] Hic Antaeus regnasse dicitur et signum quoque fabulae clarum prorsus ostenditur collis modicus resupini hominis imagine iacentis, illius ut incolae ferunt tumulus: unde ubi aliqua pars eruta est solent imbres spargi, et donec effossa repleantur eveniunt. [92] Hominum pars silvas frequentant, minus quam quos modo diximus vagi, pars in urbibus agunt, quarum ut inter parvas opulentissimae habentur procul a mari Gilda, Volubilis, Banasa, propius autem Sala et Lixos flumini Lixo proxima. Vltra est colonia et fluvius Gna et unde initium fecimus Ampelusia in Nostrum iam fretum vergens promontorium, operis huius atque Atlantici litoris terminus. The Miscellany Columella The Latin Library The Classics Page

---

Pomponius Mela, Liber Tertius. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pomponius3.html.
