Latin · ~8 min
Lines 1.43-1.99
Pontano, Carmina Erotica Selecta Giovanni Gioviano Pontano (1429-1503) 1.43-99
Not analysed yet
Vis num dicere: `Tange, tange, tracta?
Tene incedere nudulis papillis?
Nudo pectore tene deambulare?
Hoc est dicere: `Posce, posce, trado,
hoc est ad venerem vocare amantes.
Quare, aut contege candidas papillas
et pectus strophio decente vesti,
aut, senex licet, involabo in illas,
ut possim iuvenis tibi videri.
Tithonum, Hermione, tuae papillae
possunt ad iuvenis vocare munus.
Hendecasyllabi 1. 20 Loquitur puella fuscula
Quod sim fuscula, quod nigella, et ipsae
fusco in pectore nigricent papillae,
quid tum? Nox nigra, fusculae tenebrae,
nocturnis colitur Venus tenebris,
optat nox Venerem, Venus tenebras,
et noctes Venerem tenebricosae
delectant, pueri in sinu locata
lusus dum facit improbasque rixas.
Ergo his in tenebris latebricosis,
his nos in latebris tenebricosis,
lecto compositi, quiete in una
ductemus Venerem, toroque vincti
condamus tenebras, sopore ab ipso
dum solis Venus excitet sub ortum.
Hendecasyllabi 1. 22 Turtures alloquitur sciscitans eas de amoris natura
Quae ramo geminae sedetis una
atque una canitis, vagae volucres,
una et gutture luditis canoro,
cum vobis amor unus, una cura,
unum sit studium et fidele amoris
(nostri nam variant subinde amores),
vos, blandae volucres, amoris instar,
exemplum fidei iugalis unum,
quae vis, obsecro, dicite, est amoris
tam constans male dissidensque secum?
Nam, si pascitur e calore et igni,
cur, o cur miseri subinde amantes
frigescunt simul et tremunt geluque
toto pectore sanguis obrigescit?
Sin est frigida vis geluque ab ipso
horrescit simul omnibus medullis,
cur, o cur miseri subinde amantes
uruntur tacito calore et igni,
toto et pectore sanguis ustilatur?
Quaen haec tam varians subinde vis, ut
alternis calor imperet geluque?
Vos o dicite, blandulae volucres,
exemplum fidei atque amoris unum.
Hendecasyllabi 1. 28 Ad Stellam puellam
Dum furtim mihi das negasque ocellos
opponisque manum simulque rides,
post hinc et variat color per ora
et suspiria lassa sentiuntur,
stillatim mihi corda deliquescunt,
sudor tempora frigidus pererrat
et passim tremor ossibus vagatur,
ut sensus animum repente linquant,
ut fiam miser et beatus una.