Latin
105
Pontano, Carmina. Vol. 1 105
Unproofread scanNot analysed yet
II.
A stra micant, candet nubes circundata membris,
A etasque in uiridem mutata est cana iuuentam.
Quin &concilio fratrem, numeroque deorum
I uppiter optasset, ni pars obstaret equina,
Quòd simplex natura deum: tamen aurea iunxit
T ecta meis: iuncta est &fratris regia fratri.
Hoc olim signum, ac minitantem uulnera cornu
S emihominem, coeli praesertim hac parte locauit
I uppiter, ut uidit tetra mauortia cauda
Monstra polo furere, &stellas foedare ueneno.
A rmauitque manum neruo, celeremque sagittam
A ddidit, immanemque feram, caudamque rotantem
S ectari iußit telo, atque infigere costas,
S iqua unquam positis ceßisset bellua claustris.
H inc primum coelo admotus, flammisque coruscat
C entaurus: posthac etiam me parte recepit
F raternae pietas curae, meritumque laborum.
Q uinetiam precibus matris, studioque sororum
Aonidum, cantata etiam ob certamina diuum,
Resque hominum bello illustres, &fortia facta,
V irtutesque, laboresque, &decora ampla uirorum
A urato in coelum curru, atque in nube serena
S ustulit, &mecum hoc templo sacrauit Homerum,
P raestantemque tuba, &uincentem carmine cycnos,
Ac matrem insigni referentem uoce Camoenam.
A ccepi uatem hospitio, laetusque libensque
C antorem ueteris belli, ac pugnacis Achillei,