# Carmina. Vol. 1 115

Pontano, Carmina. Vol. 1, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/115

I n squamas abijt cutis, atque è corpore tanto
P rodijt immanis scopuloso tergore Pistris.
A st umbra infelix erebumque & opaca subiuit
T artara, ferratasque domos: ibi uincta catenis,
A mbesoque trahens adamantina uincula collo,
F ert montem fumantem humeris, ruptatque caminos.
H inc igitur Sol ipse uias orditur, & aequis
P aßibus incedens medio se temperat orbe.
Non laeuum dextrumue petens latus. Annuus inde
H uc redit, assuetumque iter, assuetosque labores
I nstaurat, portisque nouus bipatentibus exit,
V ictricesque rotas cliuo summittit anhelo.
Hoc igitur signo genitos curaeque, laboresque
E xercent, cultusque soli, terraeque domandae,
Hos dulces uerborum aurae, tenerique lepores
D electant. Sed multa tamen mendacia uanos
fficiunt: neque enim dictis constantia perstat.
Q uinetiam foedi mores, urensque libido
S ollicitat cupidas mentes, studiumque nocendi.
Nam quibus in primo surgens apparuit ortu,
H is superat res ampla domi, sed sponte per orbem
V isendi studio allecti, peregreque uagantur,
His amor in teneras succendens corda puellas,
S ubijcit imperijs dominae. Verum arida postquam
D esaeuit sitis, & longè exatiata libido est,
8 ectanturque odijs, & iniqua uoce lacessunt. D egener his animus, sed mens famulata deorum O bsequijs, precibusque aras, ac templa fatigat. V erum instructa dolis, fraudemque in corde uolutans,
I ngratisque operas ipsi, & benefacta locabunt.
A tfamae precium nobis, & gloria creuit,
Q uòd medio fulsit radians Capricornus olympo.
H inc etiam secreta poli, atque occulta deorum
P anduntur, uarijsque manent accommoda rebus
P ectora, & ingenio quaesitum nomen ab ipso est.
H inc multis alimenta damus, nostroque fouemus
P raesidio, & magnis primi quoque praesumus actis,
E tprimi ueterum colimus monimenta uirorum.
Pronus ab oceano mentis portendit acumen,
Ingeniumque capax, & uestigantia longè
C orda, sed occultos languenti in parte dolores
C orporis, aut animi uarios denunciat aestus,
C riminaque, insidiasque, grauique pericula damno.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
