Latin
130
Pontano, Carmina. Vol. 1 130
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc agite o faciles mecum quae rura Napaeae
I ncolitis, quae frondosis in collibus hortos
A sseritis, colitisque uagos per deuia fontes,
N unc agite ô raram insigni de flore coronam
T examus, myrtoque nouos iungamus honores,
Quo tumulum, &magni ueneremur templa Maronis.
S parge rosam, largaque manu fundamus odores,
P lacemusque uiri manes, umbramque silentem.
S aluete o cineres sacri, longumque sub urna
V er spiret, tepidaeque hyemes, &mollior aestas.
I ncrescant tumulo lauri, ac bene consita myrtus.
S ponte sua maris, &rores noua mella ministrent,
E tNymphae arguta carmen modulentur auena.
V os manes mihi felices &adeste uocanti,
E tmihi quod reliquum coeli, quoue orbe uagandum
P andite, fatorumque uias, &operta monete,
Actoto rerum seriem deducite coelo.
S emper flore nouo, semper uenerabimur aris.
A udiuit pater, &tota se sustulit urna,
E tmihi certa suo fulserunt sydera mundo,
Q uaque Arctos riget, &quà se tegit humidus Auster. Ergo age chare puer, roseo primum aspice ab ortu. N ox fauet, oceanoque suo uaga sydera surgunt, E xertatque Aries caput, &fera cornua quassans ncipit in gelidos sese obiectare Triones. I llinc aurata nitet olim texta figura N auis, &ipsa suo spumescunt coerula fluctu,