Latin
134
Pontano, Carmina. Vol. 1 134
Unproofread scanNot analysed yet
F aucibus elisos agitanti uentilat aura,
Coniugis ut laqueo infelix sub nocte pependit
Andreas, quanquam Italicis rex magnus in oris.
H aec &deteriora ferox Auriga minatur,
Quum malè felici occumbens radiatur ab astro.
Hac etiam de parte astris fulgentibus Hoedi
A ttollunt caput, &coelo spaciantur aperto.
Tum molleis agitant lusus, fusique per herbas
I nsultant folijs, ac torua fronte minaces
P raetentant pugnas: tamen illis mollia cordi,
I mbelleisque agitat tantum lasciuia sensus.
P romittunt igitur duros à fronte Catones
N ascentes Hoedi: turpi sed inertia mentem
O ccupat, &molles languent in pectore curae.
T riste supercilium, molli sed degener umbra
E st animus luxu languens, &deside somno.
F rons ficta, obscoeni mores, petulansque libido,
Armorum &deses fuga, nobiliumque laborum. H inc mortem sibi consciscunt. Infamis &umbra E rret lethaeos non transmittenda per amnes. ic errant miseri manes, atque umbra Neronis, S ic Otho, quique in se ferrum strinxere nefandum,