# Carmina. Vol. 1 134

Pontano, Carmina. Vol. 1, 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/134

F aucibus elisos agitanti uentilat aura,
Coniugis ut laqueo infelix sub nocte pependit
Andreas, quanquam Italicis rex magnus in oris.
H aec & deteriora ferox Auriga minatur,
Quum malè felici occumbens radiatur ab astro.
Hac etiam de parte astris fulgentibus Hoedi
A ttollunt caput, & coelo spaciantur aperto.
Tum molleis agitant lusus, fusique per herbas
I nsultant folijs, ac torua fronte minaces
P raetentant pugnas: tamen illis mollia cordi,
I mbelleisque agitat tantum lasciuia sensus.
P romittunt igitur duros à fronte Catones
N ascentes Hoedi: turpi sed inertia mentem
O ccupat, & molles languent in pectore curae.
T riste supercilium, molli sed degener umbra
E st animus luxu languens, & deside somno.
F rons ficta, obscoeni mores, petulansque libido,
Armorum & deses fuga, nobiliumque laborum. H inc mortem sibi consciscunt. Infamis & umbra E rret lethaeos non transmittenda per amnes. ic errant miseri manes, atque umbra Neronis, S ic Otho, quique in se ferrum strinxere nefandum,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
