Latin
136
Pontano, Carmina. Vol. 1 136
Unproofread scanNot analysed yet
Inde gregis felix studium, atque armenta sequuntur E rrantes: laetus canit ad mulctralia pastor. Illos I Ilos exitium infelix, uiolentaque fata E xpectant, raptos artus, laniataque membra, A uulsumque caput ceruici, humerosque, manusque, B rachiaque, excisosque pedes in frusta, femurque, Cordaque, uisceraque, atque ipsis cum pectora costis: D ifferet armato plebes excita tumultu, Vtnulla miseri manes claudantur in urna, N ec certum uolitet circum leuis umbra sepulchrum, Quum tristes amne hesperio lauere sorores D iffusasque comas, sitienti &gutture collum I mmersere undis, quis aut mauortius heros I nnatet, aut nigri inficiat cum tabe ueneni S aturnus liuenti oculo, liuentibus urnis. Posthinc &pecus Olenium, &Iouis inclyta nutrix De Capra. psa suos effert radios, nec longius Hoedos I nsultare solo patitur sine matre uaganteis. S ollicitae natorum amor, ac noua cura recursat, Tum metus, &quae sunt timidae praesagia matri. H inc ingens formido, &consternantia longè C onsilia, incursansque tremor per membra, per artus O ccupat, &leuibus mens ipsa exterrita causis D iffingitque, auditque graueis instare tumultus, S citaturque nouas res, §atur easdem, Quem tenera Oleniae lactarint ubera Caprae. A st obiens, &quum hesperio se gurgite tingit, Rustica nascenti dat praedia (rura capellae Nanque colunt) dat opes, atque ipso in littore partas