# Carmina. Vol. 1 136

Pontano, Carmina. Vol. 1, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/136

Inde gregis felix studium, atque armenta sequuntur E rrantes: laetus canit ad mulctralia pastor. Illos I Ilos exitium infelix, uiolentaque fata E xpectant, raptos artus, laniataque membra, A uulsumque caput ceruici, humerosque, manusque, B rachiaque, excisosque pedes in frusta, femurque, Cordaque, uisceraque, atque ipsis cum pectora costis: D ifferet armato plebes excita tumultu, Vtnulla miseri manes claudantur in urna, N ec certum uolitet circum leuis umbra sepulchrum, Quum tristes amne hesperio lauere sorores D iffusasque comas, sitienti & gutture collum I mmersere undis, quis aut mauortius heros I nnatet, aut nigri inficiat cum tabe ueneni S aturnus liuenti oculo, liuentibus urnis. Posthinc & pecus Olenium, & Iouis inclyta nutrix De Capra. psa suos effert radios, nec longius Hoedos I nsultare solo patitur sine matre uaganteis. S ollicitae natorum amor, ac noua cura recursat, Tum metus, & quae sunt timidae praesagia matri. H inc ingens formido, & consternantia longè C onsilia, incursansque tremor per membra, per artus O ccupat, & leuibus mens ipsa exterrita causis D iffingitque, auditque graueis instare tumultus, S citaturque nouas res, & sectatur easdem, Quem tenera Oleniae lactarint ubera Caprae. A st obiens, & quum hesperio se gurgite tingit, Rustica nascenti dat praedia (rura capellae Nanque colunt) dat opes, atque ipso in littore partas

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
