Latin
143
Pontano, Carmina. Vol. 1 143
Unproofread scanNot analysed yet
A ffulsit, uocet ipse pedum in certamina currus
O enomai, uolucremque uocet Caeneidos axem,
Et precium uictor referet plaudente theatro,
Nobilis &disco, &totos quoque flexilis artus,
Atque breui facilis gyro concludere corpus.
At quum se socium addiderit Cyllenius heros
P raestringet ludens oculos, ut certa uidenti
I am fiant incerta: modò quod dextra gerebat,
O stentet iam laeua: fuit paulò antè quod aurum,
T ranseat in liquidum sub eodem corpore plumbum,
S tuppa uomat tardum fumum, quae poma rubebant,
E ffluat &subitus nullo de uulnere sanguis,
In nihilumque abeat digitis quam strinxerat offam,