Latin
150
Pontano, Carmina. Vol. 1 150
Unproofread scanNot analysed yet
N ec minus irriguos fonteis per opaca uireta
I nstrepere, &ductos non una in brachia riuos,
Et properare cauis operosa canalibus undam
S axa per, &liquidos stillantia marmora fluctus,
P iscosas quoque sub tectis fluitare lacunas.
Quinetiam aruorum cultus, &cura serendi
Hos iuuat, atque agri studium non segne nouandi,
H orreaque annosae cereris: iuuat humida mercis
Mutandae species, stagno seu uecta liquenti,
Quamue paludosis tellus alit humida campis.
H aec Crater, quibus affuerit, nascentibus affert.