Latin
154
Pontano, Carmina. Vol. 1 154
Unproofread scanNot analysed yet
V iuitur, &uacuis mulcent proscenta ludis.
D eliciae inficiunt animos, praecepsque cupido.
Consilium incertum, ac uarians sententia, &ipsa
Mens nunquam secura nouas parit anxia curas.
C oncubitus fuge nocturnos, summasque fenestras,
T ectorum ingenteis lapsus, fossaeque profundum,
P raecipitesque locos, impostaque rupibus antra,
N eu te sollicitent funabula ludicra, neu te
I ntortis capiant agitata rudentibus arma,
S i Tartesiaco minitabitur Hoedus ab orbe.
Dicamus bona uerba, deos ueneremur, an illa est
Quae surgit, quae conspicuis uenerabilis astris
A ra deum? date thura, facesque adolete Sabaeas.
His genitrix Ariadna locis, hoc sydere lapsa est.
I mpleuitque uterum tenerae leue pondus Elisae.
H inc illi cultusque deum, &reuerentia casti,
E ttantus sacrorum honor, atque hinc ipsa per aras R ite precata litat, simul &stata sacra frequentat.
Tu matrem puer, &castas arcesse sorores.
T hura adsunt, coelum spectate, atque ore fauete.
A ra deum, unde est relligio mortalibus orta,
Vnde pium quodcunque, &quod uenerabile terris,
S alue Ara, salue innumeris ornata trophaeis,
S iue hominum gesta inspicias, seu facta deorum.
I psi te reges templis, &marmore donant
Mygdonio: tibi purpurea sub ueste sacerdos
S acra facit: sedet &Tyrio spectabilis ostro
Antistes lituo insignis, cultusque tiara
E xoluens uota, &carmen praefatus, ibi omnem
A ffatur turbam, &diuorum arcana retexens,
ustitiamque sequi monet, &non temnere diuos. T e propter casti uates diuina per orbem S parserunt praecepta, sacrumque hausere furorem, P er te casta placent, per te plebs templa salutat, A ntistesque chori princeps, uenerabile nomen I n populis, dat iura deum, &noua carmina pandit.