# Carmina. Vol. 1 155

Pontano, Carmina. Vol. 1, 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/155

E xoriens haec ipsa tuum facis Ara per astrum,
S ifaueat pater altitonans, si nata tonantis.
A st obiens si Saturnus, si bellicus heros
M aluerit, tu sacrilegos, tu magna profanos
Affligis poena merita, & mala crimina purgas,
A dijcis aut templis, aut uoti uincula nectens,
O bstringis sacris, sacros aut sedula ritus
O stendis, prohibet quoties has Iuppiter iras.
Me me igitur dea, me coeli decreta ferentem,
P andentemque deum leges, & carmine uatem
A stra recensentem, seu tu dux certa uiarum
P raecede, aut specula residens sublimis in alta
O stendas reliquum coeli, atque haec nomine signa. V os coniunx, uos defißi tria pignora patris H aec orate eadem, diuamque in uota uocate, D et mentem studiosam aequi, legumque uerentem, D etque animum, & patrios retinentia pectora moret, acraque, solenneisque deum seruantia cultus.
De Centau
Ecce autem qua parte ingens se Scorpius offert,
ro.
Atque aequa plus parte poli sua brachia iactat,
C entaurus gressu incedens se tollit equino,
Mistus aequo uir, quam natorum pectora formam
Artibus & referunt, & quis sua munera iungunt.
H inc currus & frena iuuant, quis flectere in arctum,
Quis & equos moderari, & aperto immittere campo,
E tualeant celeri ad metam exagitare citatu,
I nstantes uocis clamore, & uerbere dextrae,
A d pugnam siue instructis radiare sub armis.
Quinetiam si Mars stricto minitabitur ense
B ella ciens, bellum exercent, armisque decori
P ugnatoris equi costas, & terga fatigant,
H ostileisque acies aut hasta, aut ense lacessunt.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
