# Carmina. Vol. 1 16

Pontano, Carmina. Vol. 1, LOCORVM OBSCVRIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/16

Dum canimus quae signa tibi, quod pareat astrum,
D iua faue, & niueis felix allabere cycnis.
O mihi si Charites spirent, si blanda canentis
G ratia Mopsopio contingat labra liquore.
T uuero nate ingenteis accingere ad orsus,
E tmecum illustres coeli spaciare per oras:
N anque aderit tibi Mercurius, cui coelifer Atlas
E stauus, & notas puerum puer instruet artes.
Prima deum terras glaciali sydere circum
De luna.
L una meat, coelumque suo terit ultima curru.
D ux clara in tenebris, alienae obnoxia flammae.
A emula fraternis radijs, & solis ab ore
O rafouens: quantumque ab Apollinis igne recedit,
H oc magis ipsa suum fundit mortalibus ignem.
C ornibus auratis primum, mox fronte refulget
I am media, medium coeli dimensa uolumen.
Atque hinc obliquos uultus, turgentiaque ora
N octe refert, tandemque uago digressa meatu
Exurgit solem contra, plenoque coruscam
& rbe comam, & fuluo totum caput explicat auro. S eptima quinetiam ut coelo conceßit ab alto Mole grauis, septem ore uices, septem ore figuras Mutat agens circum, & paruum conuertitur annum.

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
