Latin
167
Pontano, Carmina. Vol. 1 167
Unproofread scanNot analysed yet
S alue Casiope: nam te quoque sydera coelo
I llustrant, coelique uenis decus ipsa puellis.
O rnatus tu diua nouos, &serica templis
Dona paras, solioque deos ueneraris eburno.
Tu regum intexis trabeas, tua munera pictae
P almatae, sceptrumque auro, gemmisque decorum,
B accatumque monile, sacerque in fronte tiaras.
N ec tibi non Hebe, tibi non chorus omnis amantum
A ssurgit, comptusque tuos, tua dona requirit,
D istinctas auro uestes, &cingula bullis
A spra suis, cultaeque comae crinale decorum,
Chrysolithon digito insignem, atque in fronte smaragdum.
I n primis matura uiroflorente iuuenta
N upta tuos laeta expectans deposcit honores,
I Ilusam baccis chlamydem, illustremque coronam
C oeruleo fulgore, &purpureis hyacinthis,
Ardet &in medijs quae pendula gemma papillis.