Latin
169
Pontano, Carmina. Vol. 1 169
Unproofread scanNot analysed yet
S upplicia exquirit: neque enim aut lamenta parentum, C oniugis aut moueant lachrymae, aut data munera fleMors illi precium, &tormenta immania curae, (ctant. V inclaque, carcerque, &nodoso ex aere catenae. V indictam dea pro scopulis, quibus ipsa pependit D eposcens, studia haec nascentibus improba monstrat, C arnificesque manus, &acutam in colla securim, D iuellitque artus truncos, &uiscera mandit S aeua impasta fame: uel quum minus improba saeuit, P raeficit effoßis grauida è tellure metallis: Hos mores dabit exoriens, nepheleius ut se E xerit è pelago quadrupes, properatque citatum T aurus &ipse gradum attollens. Sed Atlantide ab unda S aeuior, obijcietque feris, &corpora truncis A ffigens, animam extremis cruciatibus aufert. P erpetuis etiam uinclis, &carcere tetro D amnabit, si forte minax hinc, inde benignum S tet sydus, dubio certans utrinque fauore. H anc olim scopulo affixam, &crudelia ponti parentum H orrentem monstra, ac sine spe, auxilioque Vndoso erumpens pelago, atque è fluctibus imis S e tollens, laniare immani gutture pergit B ellua adacta fame, iußisque impulsa deorum. T er monstrum caput erecta ceruice tetendit H uc illuc uoluens oculos, ter pandit hiatum I mmanem, terque &rictus, ter gutturis antrum Vndiuomum, spumantque rotati è pectore fluctus. H inc sinuosum undis pelagus secat: aestuat aequor F ulmineo caudae tractu, spumantiaque acto P, roscindens utero impellit rapida agmina aquarum.