Latin
171
Pontano, Carmina. Vol. 1 171
Unproofread scanNot analysed yet
F orte oram pelagi obseruans Danaeius heros,
Q uà quondam fama Inachiam tranasse iuuencam,
A duertit sese, ut ponto raptabat ab alto
B ellua, prospiciensque actos ad littora fluctus,
T anta mole ruit praeceps, &littore curuo
S axa petit, quà se cursu trahit illa citato.
V idit ut exesa pendentem in rupe puellam
E xanimem iam, &singultu fera fata trahentem,
O bstupuit uisu, &sua mox conuersus ad arma,
Non iam ensem: neque enim ense opus: illa ut candida uidit P ectora, subriguit faucem, ac fera guttura pandit
S pumescens. Ast Acrisio satus intulit actam
F aucibus in medijs pinum, quae forte iacebat
L ittore trunca, maris quondam iactata procellis,
Quantam uix paria hirta boum centena tulissent.
E iectam rictu antennam curuamine caudae
S ustulit, intorsitque inimicum in Persea Pistris.
D eclinat uenientem heros, rursusque receptam
I nijcit in monstri latus. At fera bellua tergum
O buertens, telum effugit, caudaque rotatum
Infregit scopulo, dura quod caute repulsum
H eroes septem armigeros, septenaque equorum C orpora prostrauit trunco, galeaeque superbum V errit humi conum, &lateri saeuum abripit ensem. Tum furijs acta in scopulum se gurgite tollit D ira lues, rostro infrendens, &faucibus hiscens. Quadrupedum tabo, atque hominum rabida ora cruentat.