Latin
175
Pontano, Carmina. Vol. 1 175
Unproofread scanNot analysed yet
S emper torturas agitat: crudelia Perseus
F unera: sunt enses illi, sunt uulnera curae,
G orgonei capitis semperque insignia praefert.
Quo surgente aliquis ueniens in luminis auras,
S i Phoebus quoque Gorgoneo sese extulit ortu,
S i Mauors telo infelix rutilante lacessat,
Quo Sol, aut quo Luna loco, dominumque locorum,
N ec felix stella occurset, coeloue cadenti
S ese agat occasum uersus regione secunda,
H uic caput auulsum collo uiolenta bipennis
A uferet, ut media truncus spectetur arena,
A ut etiam excisis manibus, pedibusue queretur
C rudeleis Geminos, crudelia sydera Pisces.
V ulnere seu crudo illachrymans, &corpore toto
S aucius, incuset Phoebum, Dictynniaque arma,
S i media coeli e specula lunauerit arcum.
V sque adeo Inachides in nostra pericula saeuit.
Nec uero monimenta hominum intestata reliquit
I uppiter. At coelo illustrans uestigia famae,
V irtutisque aperire uiam ad noua nomina iußit.
P egasus hinc coelo micat: hic exordia fonti
C lara dedit, de quo sacros fudere liquores
P ierides, quibus ora pij sitientia uates
A dmorunt, potusque sacer liquor Hippocrenes
I mpleuit mentes Musis &Apolline dignas.
Tum famae quaesitus honos, sua reddita famae
P raemia, Pieridum decus, &Daphneia laurus.
P ost autem emeritos coelo exposcente labores
P egasus effulget stellis. Tamen ipse laborum
Ac famae memor, assuetas in pectore curas
N ascentum ingeminat, quibus arma leuesque sequantur Quadrijuges, uersentque agiles in puluere currus. N unc hostem insectentur equis, nunc hostica castra