# Carmina. Vol. 1 184

Pontano, Carmina. Vol. 1, 184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/184

Quae nunquam oceano tingunt, sed cardine summo
V oluuntur, paruoque ferunt sese incita gyro,
Vt nunquam occasu, nunquam rapiantur ab ortu.
Atque illam metire oculis, quae uertice in ipso
T anquam fixa micat noctu, tamen usque uagatur,
O bseruatque polum, atque axi uix mobilis haeret,
S tella, Lycaoniae referens monimenta puellae.
Vrsa etenim quondam in syluis errauit, & antris
D elituit. Sed uicta fame memor ipsa parentum
S aepe domos ac rura petit, commistaque uaccis
D ecubuit stabulo, & stetit ad foenilia uincta.
I Illam pastores, dum pabula nota frequentant,
S aepe greges inter duxere ad pascua, & inter
E rrauit pastos fera Nonacrina iuuencos,
S ensisset uacua modulantem carmen in umbra
D amonem, uacuam saltu properabat ad umbram,
E tcantum immota suspendit arundinis aure,
B landiturque oculis, ac singula uerba canentis
O bseruans, lambitque manus, sequiturque uocantem,
G audet & ipsa sui laudari uoce magistri.
H inc quibus affulsit nascentibus Arcadis Vrsae
S ydus, & è summo prospexit cardine Virgo,
H is captos domitare ursos, immania corda,
H is saeuum genus indomitos frenare leones

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
