Latin
190
Pontano, Carmina. Vol. 1 190
Unproofread scanNot analysed yet
Nec non horrentis Scorpij de tergore fulgens
S tella micat, latè ardenti spectabilis igne,
E cuius radijs &opes, &larga supellex
F unditur, &multo comitata potentia fastu.
Quòd si felicis radios Iouis aureus ardor
A dijciat, longè summi cumulentur honores,
E t longè primis ornentur fascibus aedes.
P rimi etiam longè procerum extollentur in aula,
Et primi regum solijs loca iuncta tenebunt.
S ed mors saeua manet, offensi principis ira.
S emiferi quoque tecta senis fulgentibus astris
Clara micant, nitet &facibus radiantibus aula.
H inc illustre uirum genus, hinc generosa propago
E xurgit, magisque potens sese asserit actis.
I mperio subiget populos, noua moenia condet,
D iruet hostileis urbes, &classe profundum
I nstructa leget, &foedabit sanguine pontum,
S trage uirum insultans, &multa caede superbus,
V ictricesque manus terraque, marique potenti
I mperio reget, &domito tandem hoste cruentus
O ccumbet leto insigni, atque ante agmina uictor,
T arpeius cui sorte pater Chironio ab antro F ulserit, ac nitidis sese coniunxerit astris xoriens, placido &moueat sua tempora nutu. Aegoceros quoque nigranti sub nocte per umbram I Ilustreis effert radios, queis pectora nati gnescunt, mentisque suum tenuatur acumen.
E t fortuna domus multa clarescet opum ui,
Cuius in exortu si se Latonia, si se
A ddiderit socium belli deus ensifer Heros,
N ascentur qui caede hominum, qui sanguine fuso
L aetentur, queis bella animo, &crudelia curae
Praelia, sub quorum imperio peditumque, equitumque I ncedit legio, &campis gradietur apertis, Et quos fata manent ipsi quoque debita bello. E rradiat post sub Phrygij momenta ministri S tellanitens, quae iustum animis, rectumque, probumque