# Carmina. Vol. 1 190

Pontano, Carmina. Vol. 1, 190. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/190

Nec non horrentis Scorpij de tergore fulgens
S tella micat, latè ardenti spectabilis igne,
E cuius radijs & opes, & larga supellex
F unditur, & multo comitata potentia fastu.
Quòd si felicis radios Iouis aureus ardor
A dijciat, longè summi cumulentur honores,
E t longè primis ornentur fascibus aedes.
P rimi etiam longè procerum extollentur in aula,
Et primi regum solijs loca iuncta tenebunt.
S ed mors saeua manet, offensi principis ira.
S emiferi quoque tecta senis fulgentibus astris
Clara micant, nitet & facibus radiantibus aula.
H inc illustre uirum genus, hinc generosa propago
E xurgit, magisque potens sese asserit actis.
I mperio subiget populos, noua moenia condet,
D iruet hostileis urbes, & classe profundum
I nstructa leget, & foedabit sanguine pontum,
S trage uirum insultans, & multa caede superbus,
V ictricesque manus terraque, marique potenti
I mperio reget, & domito tandem hoste cruentus
O ccumbet leto insigni, atque ante agmina uictor,
T arpeius cui sorte pater Chironio ab antro F ulserit, ac nitidis sese coniunxerit astris xoriens, placido & moueat sua tempora nutu. Aegoceros quoque nigranti sub nocte per umbram I Ilustreis effert radios, queis pectora nati gnescunt, mentisque suum tenuatur acumen.
E t fortuna domus multa clarescet opum ui,
Cuius in exortu si se Latonia, si se
A ddiderit socium belli deus ensifer Heros,
N ascentur qui caede hominum, qui sanguine fuso
L aetentur, queis bella animo, & crudelia curae
Praelia, sub quorum imperio peditumque, equitumque I ncedit legio, & campis gradietur apertis, Et quos fata manent ipsi quoque debita bello. E rradiat post sub Phrygij momenta ministri S tellanitens, quae iustum animis, rectumque, probumque

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
