# Carmina. Vol. 1 194

Pontano, Carmina. Vol. 1, 194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/194

O mnia clauduntur coelo, coelum omnia secum
Mole sua rapit, & celeri uertigine torquet.
I mmotumque nihil patitur, tamen intima tellus
S tat semper, medium quoniam conceßit in orbem.
S tant axes, quibus ipse super uersatur olympus.
I psa quidem oceant circumque, intraque sonanti
Alluitur tellus fluctu, ac uelut insula toto
I nsurgit ponto, & medijs stans prominet undis,
Quas cursu uaga, & alterna sub luce refulgens
L una ciet, luna aestiferos motura tumultus.
I am terras. pontumque unà complectitur aër
H uc illuc uentis agitatus, & aequore aperto
Raptans imbriferos piceo cum turbine nimbos.
Quicquid enim tellure ima, ac rorantibus undis
E xhalat, paßim huc sublato corpore fertur
E uectum Solisque rotis, Lunaeque quadriga.
Densatum mox in nubes pluuiamque, liquescit.
I psa autem Luna in primis fluitantibus auris
I mperat, & coelo citimos cum torqueat axes,
Acspatio breuiore rotas agat, uque deorum

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
