# Carmina. Vol. 1 195-2

Pontano, Carmina. Vol. 1, 195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/195-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/195-2

P iscibus idem amor est, eadem quoque cura Nepai.
H inc uariant Lunae uires pugnantque uicißim
S igna simul, nec certa fides uariantibus auris,
H inc tempestates, atque inconstantia coeli,
S ucceditque Auster Boreae, pluuiumque sereno.
A medijs persaepe caloribus horruit aër,
Cum grando in solidis percrebruit horrida tectis,
Quinetiam uariant Solis uiresque, uicesque,
Quod coeli situs & signorum praestitit ordo
O bliquans, unde alternant noctesque, diesque,
A ctempus circum spatijs se uersat iniquis.
Quattuor in parteis quanquam diducitur annus,
A equa sed à medijs ducuntur tempora signis,
Queis medium luci, atque umbris Sol diuidit orbem, P raecipiti loca celsa gradu, quaeque ima dehiscunt,
Dum certant inter sese, fugiuntque, fugantque,
Nunc nocti cedunt luces, nunc solibus umbrae,
A duersisque uagantur equis & frigus, & aestas.
Omnia principio properant, medioque morantur,
At finis neutrum retinens moderatur utrunque,
T emporis hinc uerni quadrupes Nepheleius autor
t properans, semperque suas festinat ad herbas,
Nec mora, nec requies: manet ad praesepia Taurus,
V er manet, insistit Bos indefessus aratro
I ncumbens operi, incumbit quoque purpureum uer
P ersyluas, per prata, & coepto perstat in ipso.
At Geminis modus est, dum uer declinat, & ardens
P rocedit coelo indomitis feruoribus aestas.
H inc pecori aurato uis mobilis, at sua Tauro
V is constans, solidum robur, stabilisque potestas.
V is media est Geminis utroque à sydere ducta,
C ommunisque uigor, quae caetera signa sequuntur
O rdine nexa suo seruant hunc certa tenorem.
Nec uero quae signa Austro digressa feruntur
n Boream, non ipsa obliquis curribus ortum ccelerant, raptantque habiles ad frena iugaleis. H inc ortus breuius spatium obliquantibus astris, H inc properans Aurora rubentibus aduolat alis, Ingeminat lux, ingeminant opera, atque labores.
At contrà quae de Boreae regione recursant
I n Libyen, ea decliui properantia cursu
O ceano immersant sese, obliquantque sub aequor
A ethiopum, inde ubi gangeos referuntur ad ortus,
I nsudant cliuo, ac sursum recto axe supinis
V ix referuntur equis, subit hinc mora longior aequo, A ugenturque ortus spatia, & nox crescit in umbra. D ecrescit labor, accrescit requiesque soporque. Ventorum quoque uis uariat uariantibus astris. gnea praecipitem Boream, & minitantia claustris Arctois signa emittunt glaciemque, niuemque. S aepe tamen uicino Aries de tramite Cauros, mmistum Zephyro ac Boreae genus, euocat antris.
Quis credat, gelidos flatus louis excitet astrum?
E xcitet humenteis Mars, atque Atlantis ab undis?
S igna etenim maris humectos referentia fluctus,
O ceani occiduos aestus, auramque Fauonij
S ollicitant, tamen & libycis procul excita arenis F labra cient, Zephyro cognata frequenter, & Austro,

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
