Latin
201
Pontano, Carmina. Vol. 1 201
Unproofread scanNot analysed yet
Dum linguae precium, dum famae affectat honorem,
I gnotum &patitur nihil, &contemnit inerteis.
H os mores nascentum animis errantia septem
S ydera dant, sed longè alios immista uicißim.
Ingentes hinc uirtutes, ingentia rursum
D ucuntur uitia, &nusquam mortalibus unum est,
I pse idem sibi dissimilis, iuuenisque, senexque.
Signa quoque aduerso sibi dissidentia nisu
D ant uarias animorum arteis: nam praedita motu
S igna cito, celeres sensus, agitataque longè
I ngenerant studia, &penetrabile mentis acumen,
Atque habileis ad laudem animos, ciuiliaque acta
A ccendunt: hos cura deum, &solertia coeli
Rimanteis rerum causas iuuat: his furor ille
F aticinus mentes agitat, panditque futura.
At curas animi tacitas, frontemque seueram,
E t pectus graue consilijs, rigidumque, tenaxque
I udiciumque immotum, &uerba sonantia uerum
F ixa dabunt, eadem argentique, eadem aemula honorum
F omenta adijciunt animis: hinc densa clientum
A gmina delectant: hinc &certamine in omni
P eruicisse uolunt, commentaque pectoris acri
Contendunt studio, atque opera peragenda tenaci.
igna bicorporeis rursum uariata figuris I nstabileis reddunt animos, sensusque uaganteis Alternant: nil certum unquam uariantia corda I nsequitur non firma quidem sententia: uerum