# Carmina. Vol. 1 201

Pontano, Carmina. Vol. 1, 201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pontano/carmina-vol-1/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pontano/carmina-vol-1/201

Dum linguae precium, dum famae affectat honorem,
I gnotum & patitur nihil, & contemnit inerteis.
H os mores nascentum animis errantia septem
S ydera dant, sed longè alios immista uicißim.
Ingentes hinc uirtutes, ingentia rursum
D ucuntur uitia, & nusquam mortalibus unum est,
I pse idem sibi dissimilis, iuuenisque, senexque.
Signa quoque aduerso sibi dissidentia nisu
D ant uarias animorum arteis: nam praedita motu
S igna cito, celeres sensus, agitataque longè
I ngenerant studia, & penetrabile mentis acumen,
Atque habileis ad laudem animos, ciuiliaque acta
A ccendunt: hos cura deum, & solertia coeli
Rimanteis rerum causas iuuat: his furor ille
F aticinus mentes agitat, panditque futura.
At curas animi tacitas, frontemque seueram,
E t pectus graue consilijs, rigidumque, tenaxque
I udiciumque immotum, & uerba sonantia uerum
F ixa dabunt, eadem argentique, eadem aemula honorum
F omenta adijciunt animis: hinc densa clientum
A gmina delectant: hinc & certamine in omni
P eruicisse uolunt, commentaque pectoris acri
Contendunt studio, atque opera peragenda tenaci.
igna bicorporeis rursum uariata figuris I nstabileis reddunt animos, sensusque uaganteis Alternant: nil certum unquam uariantia corda I nsequitur non firma quidem sententia: uerum

---

Pontano, Carmina. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
